- SAGANUM
- SAGANUMurbs Silesiae, caput Ducatus cognominis ad Boberam fluv. 5. leuc. a Glogavia maiore in Ortum a Crossa inMeridiem Gorlitium versus totidem. Polonis Zeigan. Sub Austriacis. Saganensem principatum tenuit olim Conradus, fil. Henrici Barbati, Silesiae superioris Ducis, qui utraque Poloniâ potitus. Obiit A. C. 1238 Frater Henrici Pii, qui celebri illô praeliô prope LIgnicium a Tartaris caesus est. Pater fuit Conradus Henrici, qui Uratislaviensem, Boleslai qui Lignicensem, et Conradi, qui Glogoviensem ducatum accepêre. Dein Sagnao Glogoviensem lineam orsus est, Henricus Fidelis, fil huius Conradi, qui bona sua Saganum, Crosnam, etc. Ioh. Bohemiae Regi, Bohemisque a quibus feudô teneret, submittere coactus est, A. C. 1329. Peter Henrici Ferrei: Cuius fil. Henricus Passee genuit Henricum, qui Glogoviam et Freistadium tenuit. mortuus A. C. 1467. stirpe brevi quoque exstinctâ, et Iohannem, cuius linea in Iohanne filio desiit, qui a Matthia Corvino principatu eiectus, sub principium superioris saeculi vitâ excessit. Vide Phil. Iac. Spenerum, Syill. Geneal. Hist.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.